Sancho VI el Sabio concede el fuero del burgo nuevo de San Nicolás de Pamplona a los pobladores de Villava (Navarra). Documento fechado en Monreal el 1 de mayo de 1184 (Archivo Municipal de Villava):(Christus, AW). In nomine omnipotentis Dei. Ego Sancius, Dei gratia rex Nauarre,.facio hanc cartam et priuilegium / uobis ,omnibus populatoribus meis de Vilanoua, tam presentibus quam futuris. Placuit enim mihi ut / qui eratis ibi prius et qui uenturi sunt in ipsam uillan populare, habeatis forum et leges quas / habent illi de burgo nouo Sancti Nicolai dee Pampilona. Et illud mihi et successoribus meis /persoluatis tributum quod illi persoluunt .annuatim suo domno. De homicidiis etiam et calumpniis et ceteris / malefactis illud recipiatis iudicium et reddatis calumpniam quam ipsi de predicto burgo persoluere consueuerunt. Ego quoque dono uobis / ut in prenominata Villanoua accipiatis omnes qui ibi populaturi estis singulas plateas in quibus faciatis domos de propria mea hereditate. / Ho